← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 以斯帖記
True
以斯帖記 第 13 章
拉丁文原文.18 節.部分字詞可點開查義
← 第 12 章第 14 章 → 📖 這一章另有 3 種原文 ——
並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
ℹ️ 本語料沒有逐節的詞法標註,字義是依字形比對詞典得到的——對上了不代表是同一個字(變化形可能與另一個字的原形同形)。需要精確判斷時請覆核原文與專門詞典。
播放整章原文誦讀(本站合成語音)–:––下載 mp3 13:1
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.
13:2
Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
13:3
Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
13:4
indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
13:5
Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
13:6
jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis :
13:7
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei mandaverat Esther.
13:8
Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
13:9
et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.
13:10
Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
13:11
Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae.
13:12
Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum
13:13
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
13:14
sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
13:15
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere.
13:16
Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
13:17
Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.
13:18
Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
← 第 12 章第 14 章 → 新的原文誦讀上線時通知我
每次有新章節誦讀影片就寄一封信。採雙重確認,隨時可一鍵取消。