📜 Verbum · 聖言
原文誦讀聖經與教父文獻
♥ 贊助

← 回書卷目次 · 武加大譯本 › 以斯帖記

True

以斯帖記 第 11 章

拉丁文原文.12 節.部分字詞可點開查義

← 第 10 章第 12 章 →
📖 這一章另有 3 種原文 —— 並排對照(希伯來文舊約、七十士譯本、吉茲文聖經)
ℹ️ 本語料沒有逐節的詞法標註,字義是依字形比對詞典得到的——對上了不代表是同一個字(變化形可能與另一個字的原形同形)。需要精確判斷時請覆核原文與專門詞典。
播放整章原文誦讀(本站合成語音)–:––下載 mp3
11:1
Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem.
11:2
Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :
11:3
homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.
11:4
Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.
11:5
Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram :
11:6
et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
11:7
Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.
11:8
Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.
11:9
Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.
11:10
Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
11:11
Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
11:12
Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
← 第 10 章第 12 章 →
12345678910111213141516

新的原文誦讀上線時通知我

每次有新章節誦讀影片就寄一封信。採雙重確認,隨時可一鍵取消。