← All books · Vulgate › Esther
True
Esther 14 Latin original · 19 verses · some words can be tapped for a gloss
← ch. 13 ch. 1 ch. 2 ch. 3 ch. 4 ch. 5 ch. 6 ch. 7 ch. 8 ch. 9 ch. 10 ch. 11 ch. 12 ch. 13 ch. 14 ch. 15 ch. 16 ch. 15 → 📖 This chapter exists in 3 other originals —
side by side (Hebrew Old Testament, Septuagint, Ge'ez Bible)
ℹ️ This corpus has no morphological tagging . Glosses are matched by word form against a dictionary — a match does not prove it is the same word (an inflected form can coincide with another word’s lemma). Verify against the original and a specialist lexicon where precision matters.
⏮ ▶ Play chapter Read aloud in the original (synthesised on this site) –:–– Speed0.75× 1× 1.25× 1.5× Download mp3 14:1▷ ⧉ ⤴︎
Esther quoque regina confugit ad Dominum , pavens periculum quod imminebat .
14:2▷ ⧉ ⤴︎
Cumque deposuisset vestes regias , fletibus et luctui apta indumenta suscepit , et pro unguentis variis , cinere et stercore implevit caput , et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca , in quibus antea laetari consueverat , crinium laceratione complevit .
14:3▷ ⧉ ⤴︎
Et deprecabatur Dominum Deum Israël , dicens : Domine mi , qui rex noster es solus , adjuva me solitariam , et cujus praeter te nullus est auxiliator alius .
14:4▷ ⧉ ⤴︎
Periculum meum in manibus meis est .
14:5▷ ⧉ ⤴︎
Audivi a patre meo quod tu , Domine , tulisses Israël de cunctis gentibus , et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis , ut possideres haereditatem sempiternam , fecistique eis sicut locutus es .
14:6▷ ⧉ ⤴︎
Peccavimus in conspectu tuo , et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :
14:7▷ ⧉ ⤴︎
coluimus enim deos eorum . Justus es Domine :
14:8▷ ⧉ ⤴︎
et nunc non eis sufficit , quod durissima nos opprimunt servitute , sed robur manuum suarum , idolorum potentiae deputantes ,
14:9▷ ⧉ ⤴︎
volunt tua mutare promissa , et delere haereditatem tuam , et claudere ora laudantium te , atque extinguere gloriam templi et altaris tui ,
14:10▷ ⧉ ⤴︎
ut aperiant ora gentium , et laudent idolorum fortitudinem , et praedicent carnalem regem in sempiternum .
14:11▷ ⧉ ⤴︎
Ne tradas , Domine , sceptrum tuum his , qui non sunt , ne rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos , et eum qui in nos coepit saevire , disperde .
14:12▷ ⧉ ⤴︎
Memento , Domine , et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae , et da mihi fiduciam , Domine rex deorum , et universae potestatis :
14:13▷ ⧉ ⤴︎
tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis , et transfer cor illius in odium hostis nostri , ut et ipse pereat , et ceteri qui ei consentiunt .
14:14▷ ⧉ ⤴︎
Nos autem libera manu tua , et adjuva me , nullum aliud auxilium habentem nisi te , Domine , qui habes omnium scientiam ,
14:15▷ ⧉ ⤴︎
et nosti quia oderim gloriam iniquorum , et detester cubile incircumcisorum , et omnis alienigenae .
14:16▷ ⧉ ⤴︎
Tu scis necessitatem meam , quod abominer signum superbiae et gloriae meae , quod est super caput meum in diebus ostentationis meae , et detester illud quasi pannum menstruatae , et non portem in diebus silentii mei ,
14:17▷ ⧉ ⤴︎
et quod non comederim in mensa Aman , nec mihi placuerit convivium regis , et non biberim vinum libaminum :
14:18▷ ⧉ ⤴︎
et numquam laetata sit ancilla tua , ex quo huc translata sum usque in praesentem diem , nisi in te , Domine Deus Abraham .
14:19▷ ⧉ ⤴︎
Deus fortis super omnes , exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent , et libera nos de manu iniquorum , et erue me a timore meo .
← ch. 13 ch. 1 ch. 2 ch. 3 ch. 4 ch. 5 ch. 6 ch. 7 ch. 8 ch. 9 ch. 10 ch. 11 ch. 12 ch. 13 ch. 14 ch. 15 ch. 16 ch. 15 → Tell me when new readings are published One email per new chapter reading. Double opt-in; one-click unsubscribe.
Subscribe