13:1 ⧉ ⤴︎ Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam , centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt , salutem .
ወአመ ፡ ራብዕት ፡ ዓመተ ፡ መንግሥቱ ፡ ለጰጠሎሜዎስ ፡ ወቀለዮጳጥራ ፡ ካህን ፡ አብዶስ ፡ እግዚአብሔር ፡ ይቤ ፡ ርእሰ ፡ ካህን ፡ ርኢኩ ፡ ወይጽሕፍ ፡ ካህን ፡ ወሌዋዊ ።
13:2 ⧉ ⤴︎ Cum plurimis gentibus imperarem , et universum orbem meae ditioni subjugassem , volui nequaquam abuti potentiae magnitudine , sed clementia et lenitate gubernare subjectos , ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes , optata cunctis mortalibus pace fruerentur .
ወጰጠሎሜዎስ ፡ ወልዱ ፡ ይትወፈይ ፡ መጽሐፈ ፡ እንተ ፡ ባቲ ፡ ድኂን ፡ እንተ ፡ ይቤሎ ፡ ሀለወት ።
13:3 ⧉ ⤴︎ Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri , unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat , et erat post regem secundus , Aman nomine ,
ወተርጐማ ፡ ለሲማኮስ ፡ ጰጠሎማዊ ፡ ዘእምነ ፡ ዘኢየሩሳሌም ።
13:4 ⧉ ⤴︎ indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum , qui novis uteretur legibus , et , contra omnium gentium consuetudinem faciens , regum jussa contemneret , et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret .
— 13:5 ⧉ ⤴︎ Quod cum didicissemus , videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus , nostrisque jussionibus contraire , et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam ,
— 13:6 ⧉ ⤴︎ jussimus ut quoscumque Aman , qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege , et quem patris loco colimus , monstraverit , cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis , nullusque eorum misereatur , quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis :
— 13:7 ⧉ ⤴︎ ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes , reddant imperio nostro pacem , quam turbaverant . Pergensque Mardochaeus , fecit omnia quae ei mandaverat Esther .
— 13:8 ⧉ ⤴︎ Mardochaeus autem deprecatus est Dominum , memor omnium operum ejus ,
— 13:9 ⧉ ⤴︎ et dixit : Domine , Domine rex omnipotens , in ditione enim tua cuncta sunt posita , et non est qui possit tuae resistere voluntati , si decreveris salvare Israël .
— 13:10 ⧉ ⤴︎ Tu fecisti caelum et terram , et quidquid caeli ambitu continetur .
— 13:11 ⧉ ⤴︎ Dominus omnium es , nec est qui resistat majestati tuae .
— 13:12 ⧉ ⤴︎ Cuncta nosti , et scis quia non pro superbia et contumelia , et aliqua gloriae cupiditate , fecerim hoc , ut non adorarem Aman superbissimum
— 13:13 ⧉ ⤴︎ (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem ),
— 13:14 ⧉ ⤴︎ sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem , et ne quemquam adorarem , excepto Deo meo .
— 13:15 ⧉ ⤴︎ Et nunc , Domine rex , Deus Abraham , miserere populi tui , quia volunt nos inimici nostri perdere , et haereditatem tuam delere .
— 13:16 ⧉ ⤴︎ Ne despicias partem tuam , quam redemisti tibi de Aegypto .
— 13:17 ⧉ ⤴︎ Exaudi deprecationem meam , et propitius esto sorti et funiculo tuo , et converte luctum nostrum in gaudium , ut viventes laudemus nomen tuum , Domine : et ne claudas ora te canentium .
— 13:18 ⧉ ⤴︎ Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum , eo quod eis certa mors impenderet .
—