13:1 ⧉ ⤴︎ Et erat vir habitans in Babylone , et nomen ejus Joakim :
ወሀሎ ፡ አሐዱ ፡ ብእሲ ፡ ዘይነብር ፡ ባቢሎን ፡ ወስሙ ፡ ኢዮአቄም ።
13:2 ⧉ ⤴︎ et accepit uxorem nomine Susannam , filiam Helciae , pulchram nimis , et timentem Deum :
ወአውሰበ ፡ ብእሲተ ፡ እንተ ፡ ስማ ፡ ሶሰና ፡ ወለተ ፡ ኪልቂዩ ። ወሠናይት ፡ ጥቀ ፡ ወትፈርህ ፡ እግዚአብሔር ።
13:3 ⧉ ⤴︎ parentes enim illius , cum essent justi , erudierunt filiam suam secundum legem Moysi .
ወአዝማዲሃኒ ፡ ጻድቃን ፡ ወመሀርዋ ፡ ለወለቶሙ ፡ ኦሪተ ፡ ሙሴ ።
13:4 ⧉ ⤴︎ Erat autem Joakim dives valde , et erat ei pomarium vicinum domui suae : et ad ipsum confluebant Judaei , eo quod esset honorabilior omnium .
ወኢይዋቄም ፡ ባዕል ፡ ጥቀ ፡ ወቦ ፡ ዐጸድ ፡ አህማል ፡ ጎረ ፡ ቤቱ ፤ ወይመጽኡ ፡ ኀቤሁ ፡ ኤሁድ ፡ እስመ ፡ ውእቱ ፡ ከብር ፡ እምኵሎሙ ።
13:5 ⧉ ⤴︎ Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno , de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus , qui videbantur regere populum .
ወአስተርአዩ ፡ ክልኤቱ ፡ ረበናት ፡ መድልዋን ፡ በውእቱ ፡ ዓመት ፡ እለ ፡ በእንቲአሆሙ ፡ ነገረ ፡ እግዚአ ፡ ብሔር ፡ ከመ ፡ እምባቢሎን ፡ ወፅአት ፡ ኀጢአት ፡ እምረበናት ፡ መድልዋን ፡ እለ ፡ ይብ ፡ ነዐቅቦሙ ፡ ለሕዝብ ።
13:6 ⧉ ⤴︎ Isti frequentabant domum Joakim , et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia .
ወእሙንቱ ፡ ይፀመዱ ፡ ቤተ ፡ ኢዮአቄም ፡ ወይመጽኡ ፡ ኀቤሁ ፡ ኵሎሙ ፡ እለ ፡ ይትኴነኑ ።
13:7 ⧉ ⤴︎ Cum autem populus revertisset per meridiem , ingrediebatur Susanna , et deambulabat in pomario viri sui .
ወእምዝ ፡ አቲዎ ፡ ሕዝብ ፡ ጊዜ ፡ ቀትር ፡ ትበውእ ፡ ሶሰና ፡ ወታንሶሱ ፡ ውስተ ፡ ዐጸደ ፡ አቅማሕ ፡ ዘምታ ።
13:8 ⧉ ⤴︎ Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem , et exarserunt in concupiscentiam ejus :
ወይሬእይዋ ፡ ረበናት ፡ ኵሎ ፡ አሚረ ፡ ሶበ ፡ ትበውእ ፡ ወታንሶሱ ፡ ወፈተውዋ ።
13:9 ⧉ ⤴︎ et everterunt sensum suum , et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum , neque recordarentur judiciorum justorum .
ወሜጡ ፡ ልቦሙ ፡ ወገፍትኡ ፡ አዕይንቲሆሙ ፡ ከመ ፡ ኢይነጽሩ ፡ ሰማየ ፡ ወኢተዘከሩ ፡ ኵነኔ ፡ ጽድቅ ።
13:10 ⧉ ⤴︎ Erant ergo ambo vulnerati amore ejus , nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
ወክል
13:11 ⧉ ⤴︎ erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam , volentes concumbere cum ea .
— 13:12 ⧉ ⤴︎ Et observabant quotidie sollicitius videre eam . Dixitque alter ad alterum :
— 13:13 ⧉ ⤴︎ Eamus domum , quia hora prandii est . Et egressi , recesserunt a se .
— 13:14 ⧉ ⤴︎ Cumque revertissent , venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam , confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam .
— 13:15 ⧉ ⤴︎ Factum est autem , cum observarent diem aptum , ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius , cum duabus solis puellis , voluitque lavari in pomario : aestus quippe erat :
— 13:16 ⧉ ⤴︎ et non erat ibi quisquam , praeter duos senes absconditos , et contemplantes eam .
— 13:17 ⧉ ⤴︎ Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum , et smigmata , et ostia pomarii claudite , ut laver .
— 13:18 ⧉ ⤴︎ Et fecerunt sicut praeceperat : clauseruntque ostia pomarii , et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos .
— 13:19 ⧉ ⤴︎ Cum autem egressae essent puellae , surrexerunt duo senes , et accurrerunt ad eam , et dixerunt :
— 13:20 ⧉ ⤴︎ Ecce ostia pomarii clausa sunt , et nemo nos videt , et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis , et commiscere nobiscum .
— 13:21 ⧉ ⤴︎ Quod si nolueris , dicemus contra te testimonium , quod fuerit tecum juvenis , et ob hanc causam emiseris puellas a te .
— 13:22 ⧉ ⤴︎ Ingemuit Susanna , et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero , mors mihi est : si autem non egero , non effugiam manus vestras .
— 13:23 ⧉ ⤴︎ Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras , quam peccare in conspectu Domini .
— 13:24 ⧉ ⤴︎ Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam .
— 13:25 ⧉ ⤴︎ Et cucurrit unus ad ostia pomarii , et aperuit .
— 13:26 ⧉ ⤴︎ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario , irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset .
— 13:27 ⧉ ⤴︎ Postquam autem senes locuti sunt , erubuerunt servi vehementer , quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna . Et facta est dies crastina .
— 13:28 ⧉ ⤴︎ Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus , venerunt et duo presbyteri , pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam .
— 13:29 ⧉ ⤴︎ Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim . Et statim miserunt .
— 13:30 ⧉ ⤴︎ Et venit cum parentibus , et filiis , et universis cognatis suis .
— 13:31 ⧉ ⤴︎ Porro Susanna erat delicata nimis , et pulchra specie .
— 13:32 ⧉ ⤴︎ At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta ), ut vel sic satiarentur decore ejus .
— 13:33 ⧉ ⤴︎ Flebant igitur sui , et omnes qui noverant eam .
— 13:34 ⧉ ⤴︎ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi , posuerunt manus suas super caput ejus .
— 13:35 ⧉ ⤴︎ Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino .
— 13:36 ⧉ ⤴︎ Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli , ingressa est haec cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii , et dimisit a se puellas .
— 13:37 ⧉ ⤴︎ Venitque ad eam adolescens , qui erat absconditus , et concubuit cum ea .
— 13:38 ⧉ ⤴︎ Porro nos cum essemus in angulo pomarii , videntes iniquitatem , cucurrimus ad eos , et vidimus eos pariter commisceri .
— 13:39 ⧉ ⤴︎ Et illum quidem non quivimus comprehendere , quia fortior nobis erat , et apertis ostiis exilivit :
— 13:40 ⧉ ⤴︎ hanc autem cum apprehendissemus , interrogavimus , quisnam esset adolescens , et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus .
— 13:41 ⧉ ⤴︎ Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi , et condemnaverunt eam ad mortem .
— 13:42 ⧉ ⤴︎ Exclamavit autem voce magna Susanna , et dixit : Deus aeterne , qui absconditorum es cognitor , qui nosti omnia antequam fiant ,
— 13:43 ⧉ ⤴︎ tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior , cum nihil horum fecerim , quae isti malitiose composuerunt adversum me .
— 13:44 ⧉ ⤴︎ Exaudivit autem Dominus vocem ejus .
— 13:45 ⧉ ⤴︎ Cumque duceretur ad mortem , suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris , cujus nomen Daniel :
— 13:46 ⧉ ⤴︎ et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus .
— 13:47 ⧉ ⤴︎ Et conversus omnis populus ad eum , dixit : Quis est iste sermo , quem tu locutus es ?
— 13:48 ⧉ ⤴︎ Qui cum staret in medio eorum , ait : Sic fatui filii Israël , non judicantes , neque quod verum est cognoscentes , condemnastis filiam Israël ?
— 13:49 ⧉ ⤴︎ revertimini ad judicium , quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam .
— 13:50 ⧉ ⤴︎ Reversus est ergo populus cum festinatione , et dixerunt ei senes : Veni , et sede in medio nostrum , et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis .
— 13:51 ⧉ ⤴︎ Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul , et dijudicabo eos .
— 13:52 ⧉ ⤴︎ Cum ergo divisi essent alter ab altero , vocavit unum de eis , et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum , nunc venerunt peccata tua , quae operabaris prius :
— 13:53 ⧉ ⤴︎ judicans judicia injusta , innocentes opprimens , et dimittens noxios , dicente Domino : Innocentem et justum non interficies .
— 13:54 ⧉ ⤴︎ Nunc ergo , si vidisti eam , dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi . Qui ait : Sub schino .
— 13:55 ⧉ ⤴︎ Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei , accepta sententia ab eo , scindet te medium .
— 13:56 ⧉ ⤴︎ Et , amoto eo , jussit venire alium , et dixit ei : Semen Chanaan , et non Juda , species decepit te , et concupiscentia subvertit cor tuum :
— 13:57 ⧉ ⤴︎ sic faciebatis filiabus Israël , et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram .
— 13:58 ⧉ ⤴︎ Nunc ergo , dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi . Qui ait : Sub prino .
— 13:59 ⧉ ⤴︎ Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini , gladium habens , ut secet te medium , et interficiat vos .
— 13:60 ⧉ ⤴︎ Exclamavit itaque omnis coetus voce magna , et benedixerunt Deum , qui salvat sperantes in se .
— 13:61 ⧉ ⤴︎ Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium ), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum ,
— 13:62 ⧉ ⤴︎ ut facerent secundum legem Moysi . Et interfecerunt eos , et salvatus est sanguis innoxius in die illa .
— 13:63 ⧉ ⤴︎ Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus , et cognatis omnibus , quia non esset inventa in ea res turpis .
— 13:64 ⧉ ⤴︎ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa , et deinceps .
— 13:65 ⧉ ⤴︎ Et rex Astyages appositus est ad patres suos , et suscepit Cyrus Perses regnum ejus .
—